라틴어 문장 검색

Amor enim res est gratiosa et ex sola cordis nobilitate procedens et pura mentis liberalitate, et ideo cunctis debet gratis, nullius scilicet muneris interveniente figura, largiri, quamvis liceat amantes solatiandi causa quibusdam se adinvicem muneribus honorare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:10)
ubi enim aliquid ex debito postulatur, ibi suum liberalitas non agnoscit officium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:13)
nec vestra inde liberalitas suum perdit officium, quia quod de emptionis iure et amoris debito praenarravi, non illud asserui quasi amorem vestrum mihi credens proprie debitum vel largitione dehonestandum pecuniae, sed vehementer excogitans vestram mihi gratiam instanter petenti debere gratiosiorem exsistere quam improvida taciturnitate silenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 34:4)
Verus igitur amor ex sola cordis affectione procedit et ex pura gratia et mera liberalitate conceditur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:2)
et ita solitudinem excluderet multitudo, iucunditatem augeret in pluribus caritatis communio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:23)
At quae felicitas, quae securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:13)
Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:45)
dilectio et affectio, securitas et iucunditas.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:3)
ad iucunditatem, de omnibus quae contingunt, sive laeta sint, sive tristia;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:7)
seponitur iucunditas, quam amica confabulatio pariebat.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:13)
Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:15)
Deinde sic se impendat amico, ut levitas omnis absit, iucunditas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:41)
sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:46)
Has animalium figuras, historialis figurae repraesentatio, quasi jucunditatis convivia, oculis donabat intuentium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:171)
Sororem etiam quam sui splendoris depauperaverat ornamentis ei veste jucunditatis reddita [0440B] reginae venienti jubet occurrere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION